monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 37
ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. solebat hos colores, qui silentium et significationem desiderant, bene (dicere); itaque et hanc controversiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam 'non possum' inquit 'pati sine patre': me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi: impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: 'recipiat' inquit 'suos; non possum sine te pati': hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. et illud: non amas abdicatos? domum illorum occupa. amas? serva.